retour
 

Extrait des sophismata de l'Anonymus Alani (Ms Paris, Nat. lat. 16135, f. 99vA)
 
Transcription
[99va] Item. Quaestio quid est praesupponit quaestionem si est, ergo et propositio propositionem ; ergo ista " omnis homo est animal ", cum dicat quid est homo, praesupponit istam " omnis homo est " ; et sic ut prius. Item. Boecius in commento libri Perihermenias distinguit necessitatem in necessitatem absolutam et necessitatem ex suppositione, et dicit quod necessitas absoluta est tantum in Causa prima, ut cum dicetur " Deus est iustus ", in omnibus vero aliis ex suppositione ; unde ista " ignis est calidus " non est necessaria nisi dum ignis est, nec ista " homo est mortalis " nisi dum est homo ; et sic sequitur ut prius. Item. Ipse idem Boecius dicit in commento Marci Tullii quod unio rerum ponit existentiam earum ; et sic ut prius. Item. Intellectus componens dicit inhaerentiam extremi ad extremum ; sed illud quod non est nulli potest inhaerere ; similiter ei quod non est nihil potest inhaerere ; ergo necessario requirit utrumque extremum ; et sic ut prius. Item. Ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa; et sic patet idem. Contra. Si ita esset, scientiae mathematicae multotiens perirent ; res enim mathematicae sunt in rebus naturalibus et eaedem cum eis et differunt solum ratione ; ergo rebus ipsis non existentibus essent suae praemissae et conclusiones falsae, quae ipsis existentibus essent verae. Demonstratio autem ostensiva non est ex falsis ; perirent ergo suae demonstrationes. Item. Extremis existentibus impossibilibus est compositio necessaria, sicut patet in ista " Chimaera est figmentum " ; ergo multo fortius ipsis existentibus et possibilibus et dicentibus rem et naturam ; ergo necessitas compositionis non requirit existentiam extremorum. Item. Dicit Aristoteles quod non fit demonstratio de ista linea, sed de illa quae per hanc intelligitur ; ergo linea in materia sensibili non facit ad veritatem propositionis demonstrativae nisi solum ad manifestationem, sed solum esse eius est in intellectu. Demonstratio autem est " ex veris et primis, etc. " ; et sic veritas compositionis non requirit existentiam extremorum extra intellectum. Et quia ista sunt insufficienter dicta, nos addemus eis alia suis locis.